

Epistola ad Hebraeos*
Caput 12: Versus 20
Non enim portabant.Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda praecepta.Et si bestia,etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiae profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem praecipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur.